- ALCAMENES
- I.ALCAMENESAchaeorum Dux, Pausan. in Achaicis. Quin et statuarius eiusdem nominis fuit Praxitele vetustior, qui Agoracritum Parium condiscipulum in facienda Venere suffragiô populi Atheniensis superavit. Plin. l. 36. c. 5. Meminit eius Lucian. in Hermotimo, itemque de Imaginibus, et opera eius passim recenfet Pausan. l. 8. Vide etiam Plut. de bene administr. Rep. c. 12.II.ALCAMENESSthenelaidae fil. praefectus quarundam navium Lacedaemoniorum, ab Atheniensibus interfectus. Thucyd. l. 8.III.ALCAMENESnonus Rex Spartanorum, ex Agidarum familia, patri Teleclo successit, et ann. 77. regnavit. Huius temporebellum Heloticum fuit, quibus au xilia tulerunt Argivi, sed malô suô utpote a Spattanis praelio victi, vide Helos. Eiusdem collega Nicander Argolidem hostiliter ingressus magnô eam damnô affecit: cui cum successisset fil. Theopompus, apud Messenios autem Antiochus et Androcles Phintae filii regnarent, inter utrumque populum levissimas ob causas simultas orta est, quae non ita multo post, cum Euphaes Antiocho et Androcli successisset, in apertum bellum erupit, annô 2. Olympiadis nonae (quarum prima ad annum 37. regni Alcumenis ad Eusebio refertur) quô Alcamenes Amphiam, Messeniorum oppid. Laconiae finitimum, non indictô bellô, occupavit et post dimicationes quasdam reversus est. Reliqua vide, voce Polydorus, qui patrem in regno excepit. Pausan. Laconicis. Ceterum fuit abstinentiâ et iustitiae quoque laude clarus, vide egregia eius dicta, apud Plut. in Apophth. Lac. c. 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.